next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Inter haec Alexander ad conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso Lyciae Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admovit. [2] Media ilia tempestate moenia interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum carminibus inclitus. [3] Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens. [4] Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis [p. 4] [5] retentas in illa rupe considere. Ceterum quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant. [6] Alexander quidem urbem destitutam ab suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, [7] ni dederent, ipsos ultima esse passuros. Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: [8] se scire inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros. Ceterum ut circumsederi arcem et omnia sibi in dies artiora esse viderunt, sexaginta dierum indutias pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipsis misisset, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se regi. [9] Superveniunt deinde legati Atheniensium petentes, ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. Ille non hos modo, [10] sed etiam ceteros Graecos restitui suis iussurum respondit finito Persico bello. Ceterum Dareo imminens, quem nondum Euphraten superasse cognoverat, undique omnes copias contrahit totis viribus tanti belli discrimen aditurus. [11] Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus: pluribus vicis quam urbibus frequens tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. [12] Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem. [13] Inter haec maria [p. 5] angustissimum Asiae spatium esse conperimus utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem msulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret. [14] Alexander urbe in dicionem suam redacta lovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. [15] Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. [16] Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. [17] Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum. [18] Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: ‘Nihil,’ inquit, ‘interest, quomodo solvantur,’ gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit. [19] Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos. [20] His talenta ad belli usum quin- [p. 6] genta attributa, ad Antipatrum et eos, qui Graecas urbes tuebantur, DC missa, ex foedere naves sociis imperatae, quae Hellesponto praesiderent. [21] Nondum enim Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur. [22] Tamque ad urbem Ancyram ventum erat: ubi numero copiarum inito Paphlagoniam intrat. Huic iuncti erant Heneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt. [23] Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne cogerentur, inpetraverunt. [24] Calas huic regioni praepositus est, ipse adsumptis, qui ex Macedonia nuper advenerant, Cappadociam petiit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (6):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CELAENAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GO´RDIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYCUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MA´RSYAS
    • Smith's Bio, Ampho'terus
    • Smith's Bio, Hege'lochus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: