This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cerae fructus quamvis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur: adiecta 5 deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur: eamque concrctam facile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere. [2] Sed iam consummata disputatione de villatici pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars subest, de cultu hortorum, Publi Silvine, deinceps ita, ut et tibi et Gallioni nostro complacuerat, in carmen conferemus. 1 2 3 4 5 6 7 [p. 504]
1 transfertur ac: transferetur SA.
2 remanserunt detracta ac: retractata remanserunt SA.
3 id ac: in SA.
4 dulci ac: dulcis S: om. A.
5 adiecta—aqua om. A.
6 stragmenta a: stramenta c: stramen SA.
7 aqua prius ac: aquarius SA. a Brother of the younger Seneca and uncle of Lucan the poet. He is mentioned in Acts of the Apostles XVIII. 12 as proconsular governor of Achaia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.