Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] aves minimae 1nascuntur. Cum deinde quis volet quam plurimos mares excludi, longissima quaeque et acutissima ova subiciet: et rursus cum feminas, quam rotundissima. Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant, eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia legunt,2ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas 3 4 5 [p. 348] cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.