Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum 1animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae 2plumae, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur 3albae; quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:4atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.