Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26] Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur; idemque 1propior 2quia3silent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,4aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem 5 6 7 8 9 10 11 12 13 [p. 256] custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,14neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari 15a ceteris sinat; ne fur, aut bestia 16hallucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quae sunt generosi propria dicemus.
5 ad om. SAac.
6 in pabula S: pabulo AR.
7 glaudigine S: glaudinem A.
8 ventem quae S1A1: ventrem S2.
9 die Ursinus: ei SA R.
10 -que add. ed. pr.
11 proprior SAR.
12 -que SAR.
13 recavet SAR. a Vergil, Georg. III, 336 f. b The text here gives no satisfactory sense and is certainly corrupt. The MS. reading proprior is meaningless and propior
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.