Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] nostri laboris est particeps. Nec dubium, quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim in Italia, quae ab hoc nuncupationem. traxisse creditur, quod olim Graeci tauros italos vocabant,1et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas 2et femina boves aratro terminum signaverunt, vel, ut antiquiora repetam,3quod item Atticis 4Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister: quod inter fulgentissima sidera particeps caeli sit: 5quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura: cuius tanta fuit apud antiquos 6veneratio, ut tam capitale esset 7bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus exordium. 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 [p. 124]
8 secuti S: sicuti AR.
9 tamen SAR.
10 usum SAR.
11 vocant SAR.
12 condendis mas S: condendissimas A.
13 vel, ut antiquiora repetam Lundström ex cit. Mulomedicina Chironis (Ed. Oder): petam SA.
14 atticus SAR.
15 caelis SA: ccli R.
16 aputanti quis S1: apud antiquis A1: apud antiquos S2A2.
17 capitales set S: capitales et AR.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.