Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35] Alterum 1genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque 2materia dicitur;3nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.