Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] vitis faciamus. Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis 1sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquin2in superius tabulatum excitabuntur,3relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.