Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] ducat cicatricem. Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura; propter quae celerius coalescit et fructum viridem conservat. Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est; quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino faecis adfert. Iam vero muscus, qui more compedis crura 1vitium devincta comprimit, situque et 2veterno macerat, ferro destringendus et eradendus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.