Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] pluribus flagellis vitis in stellam dividatur. Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra 1iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit 2contingere. Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat. Fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres 3 4 5 6 7 8 9 [p. 392] materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.