Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus con-seritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.