Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est. [2] Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe sub-mersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata [3] suo pedamento ad iugum evocatur. Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur,1adobruiturque, ut et radices deorsum agat, nec ex propinquo neglegenter in summa terra resectum 2 [4] progerminet. Tempus autem non aliud magis 3 4 [p. 386] idoneum est hunc mergum amputandi quam ab Idib. Octob. in Idus Novemb., ut hibernis mensibus suas radices confirmet. Nam si vere id fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus 5languescit.
3 praeducitur c.
4 resecta SAacM, vett. edd. a I.e. missing vines must be replaced. b The mergus, " layer," was so called because, without being separated from the nurse vine, it " dives " (mergit) into the ground and then reappears, like a diving bird (mergus). Cf. Palladius, III. 16. 1, Mergum dicimus, quoties velut arcus supra terram relinquitur, alia parte vitis infossa. c I.e. the bend under ground. d Closer to the parent vine.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.