previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere [2] queunt. Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaverit1tempestiva semina ieiuno 2 3 4 5 6 7 [p. 266] solo committere, non magnam sentient8differentiam, cum ex mediocri materia 9in exilem translata sunt; sive laetior ager conserendus est, longe celerius in [3] ubertate coalescunt. Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malle-olorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi. Ergo mediocris et modice siccus ager vitiario 10est aptissimus; isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, 11cum in duos pedes et semissem convertitur humus; ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,12sesceni 13malleoli pangendi [4] sunt. Is numerus consummat per totum iugerum seminum milia quattuor et viginti.14Verum hanc curam praevenit inquisitio et electio malleolorum. Nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est praedictae rei, probatissimum genus stirpis deponere.

1

2 seruerit acM, ei in marg. A.

3 quam om. SAacM, vett. edd.

4 quod S.

5 spinae SA1.

6 si in peius] si impetus SA: sint priusquam c, edd. ante Gesn.: et fractae sunt priusquam in marg. A: et fractae priusquam M.

7 postulat SA1: postularit A2a.

8

9

10

11

12

13

14

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: