previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito. [2] Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem 1vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et [3] quodam acervo confusa sunt: deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive 2veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;3illinc Arcelaca cursus,4 5 6 7 8 9 10 11 12 [p. 342] illinc Spioniae Basilicaeve convertant,13quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus 14distenta musto demittit 15ubera. Inter quae patre favente Libero fetis 16palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undiqueversicoloribuspomis gravidus [4] collucet Autumnus. Sed haec quamvis plurimum delectent,17utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi 18frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quae sunt maxime spectanda, persequar. [5] Diversae notae stirpes nec pariter deflorescunt nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum 19fructum cum praecoque elevet,20quae res mox acorem facit; aut si maturitatem serotini expectet, 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 [p. 344] amittat vindemiam praecoquem, quae 31plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita [6] dilabitur. Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est ut neglegentiae vindemiatorum aleam 32subeat; neque enim singulis totidem antistitores possit dare,33qui observent quique praecipiant ne acerbae uvae 34demetantur. Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,35cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem [7] certe differri possit. Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam 36putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus quem deputat: 37idque in consemineis vineis observari difficile est, quia maior pars puta-tionis per id tempus administratur quo vitis neque folium notabile gerit. Ac 38multum interest pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet an 39 40 41 42 43 44 45 46 [p. 346] [8] angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque vineti plurimum refert. Neque enim omne 47calido statu, nec rursus frigido laetatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;48alii septentrionem desiderent, quia contristentur 49aestu;quidam temperamento laetentur [9] orientis vel occidentis. Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque virescere 50incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem [10] ceperunt uvae, sine dispendio differuntur; nec pariter vetus 51atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. 52Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,53nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures 54 55 56 57 58 59 60 [p. 348] deprehendi potest61ignobilitas in gustu; quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut [11] vetustate acquirat bonitatem. Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes 62etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus 63de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus. 64 65 66 [p. 350]

1

2

3

4

5 vilici( villici c) vel etiam vinitoris SAac, et (se. diligentiae) Sobel.

6 socordia a: socordio SA: secordi c: secordis M, Ald., Gesn.: socordia Schn.: socordiae Sobel.

7 separatim surculis Ursinus, Schn.: separarum (seperatorum a, seperate M, seperare c) surculorum SAacM: separatorum surculorum Ald., Gesti.: separatos sulcorum vett. edd.

8 malleolum SA: malleorum insitis acM.

9 ad omnem (omne A) rationem (ratione Ac) SAacM, et vulgo: in omni ratione Schn.

10 tempestive SAac, vett. edd.: tempeative consitum M, et vulgo.

11 opimis (opinis SA) hic paribus heluo respondent SAacM: opimae hinc pares iis helvolae respondeant vulgo.

12 arcelaca cursus Sobel: arcela cursus SAac: arcelane cursus M: arcellae, rursus Ald., Gesn.: arcelacae, rursus Schn.

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22 convertant SAacM, vett. edd., Sobel: conveniant vulgo.

23 leta (laeta edd.) mortalibus M, et vulgo: laeta mortis S: laetam ortibus (h supra o scr.) A: letam ortibus (hortibus a) ac: laeta in hortis Sobel.

24 demit S: distamusto demit Aa: dicta musto demit c.

25 foetis vulgo: petis SAacM, vett. edd.

26 delectant Aac.

27 praesentia et oculi Sobel: presenti et oculi SAac; praesente et oculos M: praesentis oculi edd.

28 serum om. SAac, vett. edd.

29 preco quae lebat SA: percoque elebat a.

30 expectes SAac.

31

32

33

34

35

36

37

38

39 quae om. SAacM.

40 interiectionibus ... aleam] sic vulgo, sed Ald. et Gesn. interiectibus habent et neglegentiae omittunt: interiectionibus fructum capere (carpare in carpere mut. S) genus suerit (genusuerit A, gensuerit in censuerit mut. S, suerit om. a) primum neglegentiae (negligentie ac) vindemiatoris (vindemmiatoris a) alaeam (aliam a, alaeam c) SAac: interiectibus fructum capere genus vetuit primum negligentiam vindemiatoris alaeam M.

41 antistitores possit dare Sobel: antistiores possit dare clare a) SAacM: antistes dare potest vulgo.

42 post uvae vulgo add. cum maturis, in uncis Schn.: om. SAacM, Sobel.

43 expedire Ald., Gesn.

44 sic SAac, vett. edd.: suam cuique facilius vulgo.

45 disputat a: deputet Ald., Gesn.

46 Ac SAacM: At vulgo.

47

48

49

50

51

52

53

54 omni SAac, edd. ante Gesn.

55 sint calori aptiores coniecit L. A. Post: sincaloriores S: in sicaloriores A: nisi calidiores ac: om. M: sunt calidiores vett. edd.: rigore vitiantur Ald., Gesn., Schn.: num sint caloris avidiores?

56 contristentur SAac, edd. ante Schn.: contristatur Schn.: quia sint ... contristentur om. M.

57 sic scripsi: ut que quae virescere (ex viresgere corr.) S: ut quae quirescere A: ut que vinescere a: ut que quiescere c: ut quaeque restire M: ut quaeque maturescere Schn.: ut quae maturescere Ald., Gesn.

58 vetus SAacM: vietus Schn.

59 spiniosus SA: spinosus acM.

60 perpetuitati Schn.: per vetustatem vel perpetuitate Ursinus: perpetua tamen SAa: perpetuo tamen c: per potus tamen vulgo.

61

62

63

64 possit SAac.

65 Potes etiam M, et maluit Schn.: Posset iam SAac: Potes iam vulgo.

66 Hactenus S, Schn.: Haec A, et vulgo: hoc a: hoc c: Nunc M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: