previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5 [2] quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat. Igitur si unum genus severi-mus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur; neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. b [3] At 1si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum erit quod fructum perferat. Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates: sed quod iudicaverimus eximium genus, id quantae possimus 2multitudinis efficiamus; quod deinde proximum a primo; tum quod est tertiae notae vel quartae quoque. Eatenus velut athle-tarum 3quodam contenti simus tetradio;4satis est 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 [p. 338] enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri. [4] De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae: non quod aut ipse potuerint15a meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui 16quam maxime id probaverit,17effecerit. Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his 18discernendis maxima 19plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem [5] commortalis 20naturae consequi nequeamus. Istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus;21quamvis non minimo 22aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium; nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae 23dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi [6] posse non adfirmaverim; nam credidisse vilico vel 24 25 26 27 28 29 30 31 32 [p. 340] etiam vinitori, 33socordia 34est, cum, quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit ut nigri vini stirpe careant, quamvis color uvae possit vel ab imprudentissimo deprehendi.

1

2

3

4

5 nota SAac.

6 et S, Schn.: om. reliqui.

7 enim add. vulgo: deest codd.

8 quod (h)umore proficit Ald., Gesn. Schn.: om. SAa, et umore proficit om. cM.

9 perurens S.

10 diversarum ... fuerint om. SAac, vett. edd.: cui ... fuerint om. M.

11 Ad SA: et c: Quod Schn.

12 possimus SAaM, Sobel: possumus vulgo.

13 athletarum Schn.: letarum SacM: laetarum A: lectarum vulgo.

14 sic Gesn., Schn.: tetradeo vett. edd.: tetartaeo Ald.: conten simus tetra deo S: contempsimus tetradeo AacM.

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24 potueram codd., et plerique ante Schn.

25 qui om. codd.

26 probabit codd., vett. edd.

27 in his Schn.: nihil S: nihil Aac: non nihil M, et vulgo.

28 in quo maxima M, Ald., Gesn.

29 conmortales SAa.

30 perficiamus SAac.

31 sic SAac, Schn.: non (ron M) omnino minimo M, et vulgo.

32 flagellorum uvae Sobel: f. vaenue SA: f. venue ac: f. hieme M: flagellorumve edd.

33

34

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: