This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] racemarios. Quid quod plurimum interest ut malleolus, qui deponitur, ea parte qua est a matre decisus, coalescat, et celeriter cicatricem ducat? Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat; unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur. Hoc autem evenit retortis seminibus; cum enim per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt, apertae medullae deponuntur; atque inrepentibus aquis praedictisque animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur; idque sarmentum sic demersum 1citius coalescit. Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit. 2 3 4 5 6 7 8 [p. 334]
3 sic Schn. cum Pontedera: in salictam conseranda (-o A) SA: in sanctam (-a) conserando ac: in salicto conserendo ii/, et vulgo ante Schn.
4 sic codd: facere longiorem edd.
5 pampinus (panpinus SA) pullat (expullat c, expullulat M) codd.
6 sterilis et deinde feracis (ferax M) SAacM.
7 demersum SAacM: depressum edd. vulgo.
8 superfluit cM, et vulgo ante Schn.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.