This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive deponitur: vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis. Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kalendas Decembres. [2] Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur; et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student 1 2 3 [p. 320] nec usum habent faciendae viviradicis. Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, [3] quoniam plurimis dotibus praestat viviradix: nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo 4evenit ut celerius quoque sit tempestiva edendis fructibus; tum etiam nihil dubium est saepius 5translatam.6Potest tamen malleolus protinus in vicem viviradicis conseri soluta et facili terra; ceterum densa et gravis utique vitem desiderat.
1 supposuimus ac.
2 deducit S1AcM, et omnes ante Gesn.
3 et fusus SAac: effusus M. a The line and plummet, sometimes suspended from the apex of a triangular frame, formed a simple level (libella). b I.e., the new land, when so trenched in successive strips of the same dimensions, comes gradually to resemble a field that is kept in cultivation, though temporarily out of production.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.