previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est; quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque [2] vineae conseruntur.1Quibus autem 2mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium 3frontibus curvatos erigunt; duabusque gemmis supra terram eminere passi 4reposita humo cetera coaequant: quae faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scamnis, dum peragant ordinem. [3] Tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est \ineas colenti 5vel aratro vel bidente, sequentem ordinem instituunt. Et si fossore tantum terra versetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum; sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem. [4] Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur. Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen 6 7 8 9 10 [p. 312] parte pastinationem imitari student, paribus alternis omissis spatiis 11senum pedum latitudinis sulcos dirigunt,12fodiuntque et exaltant in tres pedes, ac per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt. [5] Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infindunt. 13Quos cum per definitum vineis14locum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis. [6] Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut 15sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium [7] ramos atque truncos ingressu proculcetur. Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, 16 17 18 19 20 [p. 314] quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret. [8] Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo 21palustris obvia sit,22sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere. [9] Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem; sed protinus aequaliter linea posita rectis 23lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere, atque in tantum deprimere, [10] donec altitudinis mensuram datam ceperit.24Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi 25 26 27 28 [p. 316] iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore 29libro, cum arandi rationem traderem, monendo 30necubi scamna omittantur, et quod est durum [11] summis glaebis obtegatur. Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summam ripae partem. Id genus mensurae ciconiam vocant rustici. Sed ea quoque fraudem recipit, quoniam plurimum interest utrum eam pronam an rectam ponas. Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent. [12] Nam duas regulas eius latitudinis, qua 31pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X 32decussavimus, 33atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret; deinde transversae, quae est in 34 35 36 37 38 [p. 318] latere, virgulae fabrilem libellam superposuimus. 39Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit.40 [13] Nam stella, quam diximus Graecae litterae faciem obtinere, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur; quippe prae-dictae virgulae superposita libella alterutrum ostendit nec patitur exactorem operis decipi. Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper procedit; tantumque spatii linea promota occupatur quantum effosus 41sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet. Atque id genus praeparandi soli probatissimum est.

1

2

3

4

5

6 Post conseruntur omnes habent Scrobibus vineta sic ponuntur, quae ex lemmate orta Schneider inclusit.

7 autem (aūt A) SAacM, vett. edd.: vitem Ald., Gesn., Schn.

8 scrobum SAac.

9 passim ac, vett. edd.

10 colenti SAcM, et plerique: colendi a, Ursinus, Schn.

11

12

13

14

15

16 sic SAacM, et plerique: spatiis omissis Schn.

17 derigunt SAc: derigant a.

18 infindunt SAaM, Sobel: infundunt c, vett. edd.: infodiunt Ald., Gesn. Schn.

19 vineis SAacM: vinetis edd. omnes.

20 sic Schn.: omne ut S: ut omnem Aac, vett. edd.: ut omne M: Ac primum ex omni sive arbustivo, sive silvestri loco, quem vineis Ald., Gesn.

21

22

23

24

25 nisi si (om. ac) tamen scaturigo (scaturrigo SA) SAac, vett. edd.: nisi tamen si scaturigo M, Ald., Gesn.: nisi si statim uligo Schn.

26 sit (fit A) codd., vett. edd.: om. vulgo.

27 erectis acM.

28 coeperit SA.

29

30

31

32

33

34 priore codd., superiore edd.

35 monendo om. SA, vett. edd.: movendo ac.

36 qua om. SAac.

37 greeae ehi littere (X in marg.) S: X om. AacM.

38 decusabimus SAac: densavimus M. a II. 2. 25, 4. 3. b "Middle " as the meaning here of latus (side) is defended by Gesner and accepted generally by other commentators. c This measuring device is not mentioned by other writers, though Isidore (Orig. XX. 15. 3) says that the Spaniards gave the name ciconia to a well sweep (tolleno) because the motion of the sweep, in drawing water, resembled the actions of the stork. Palladius (II. 10. 4) speaks of the use of the virga alone as a measure of the depth of trenched ground. It appears that the ancient ciconia here mentioned was in the form of the letter T, standing, like a stork, on one leg; though

39

40

41

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LIBELLA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), RASTRUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: