Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,1spadones appellant; quod non facerent, nisi suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos 2sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,3tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.