previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum; nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento. Quae res nos decipere non 8 debet; id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, [2] dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem,1quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum; quo cum pervenerit,2ibi consistit, atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 [p. 284] [3] in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles,13quae e duro citantur,14ac duplici ex causa robustae 15sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur; et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Mediae sunt macer-rimae, quia transeunti t hinc parte aliqua interceptus, [4] illinc ad 16se tractus umor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur; sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur; sive enim pastinato de-ponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur 17 [5] alimentis quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus ut e 18praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse 19fructum antea 20animadverterimus.21Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui 22 23 24 25 26 27 28 29 30 [p. 286] minimum referre credunt quot31uvas sarmentum habuerit, dum et 32ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant. [6] Haec autem opinio, quae orta est ex inscientia 33seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolae malleolum legenti 34praecepit ea, quae paulo ante rettulimus? Immo quis non imprudentis-simum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam, deinde etiam infirmissimi; nam inutilissimus 35quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem [7] ferre queat, huic officio applicatur. Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit; et ut numerum, quem vilicus imperavit, explere possit, nihil curiose nihil religiose administrat. Unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod sciat 36exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris accipit,37ne pampi- 38 39 40 41 42 43 44 [p. 288] nariam virgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat. [8] Nos autem primo 45rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu2processit,fallacemfecunditatis imaginem [9] praefert,46nec ullam generandi vim possidet. Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum 47stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos 48ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;49pedes ad gressum compositos, bracchia ad complexum. Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod 50aurium; nec generandi [10] quidem data est facultas manibus aut plantis. Sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi,51ventre protexit, ut divina praedita ratione rerum aeterna52opifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus 53 54 55 56 57 58 59 60 61 [p. 290] elementa cum terrenis primordiis 62misceret, atque hanc2animantismachinae 63speciem effingeret. [11] Hac lege pecudes ac virgulta progenuit; hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.64Truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit quasi brachiis; tum caules et 65pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus. [12] Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae [13] laboraverimus.66Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur a nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit; ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis [14] vis adsit, etiam si interim cesset a partu. Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari; sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem 67 68 69 70 71 72 [p. 292] fecunditatis habere. Nec hoc illi sententiae repugnat.73Nam et homines quosdam non posse generare, quamvis omni74membrorum numero constante, manifestum est; ne sit incredibile, si genitali loco virga nata fructu careat, carituram quoque 75fetu. [15] Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,76spadones appellant; quod non facerent, nisi suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos 77sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,78tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti, [16] ut progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris. Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis elementis,79et fecundis 80partus 81seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quae citra naturae quandam pubertatem immatura 82 83 84 85 86 87 88 89 90 [p. 294] atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit. [17] Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e 91fructuosa parte 92vitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato 93fructu promittunt; nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos 94qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. An non 95opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium summittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur?Videlicet quia sperat 96parentum fecunditati [18] responsuram. Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,97Vidi lecta diu, et 98multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri. 99 100 101 102 103 104 105 106 [p. 296] Quod non tantum de seminibus leguminum, sed in tota agricolationis ratione107dictum esse intellegendum [19] est. Si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis, non numquam etiam binis uvis [20] minus adferat; in quantum autem censemus defeeturos 108eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident? 109Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita. Nam id ipsum sensisse110eos non dubium est, quamvis nullo alio scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros 111Vergili, et sic 112tamen ut de seminibus leguminum praecipiatur. [21] Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur? Num 113quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prudentissime damnaverunt? Quod si ita est, nihil dubium est multo 114 115 116 117 118 119 120 [p. 298] magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, [22] qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima 121vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum 122translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in 123ipsa matre nequam fuisset.124Atque haec et forsitan pluribus dicta sint 125quam exigebat ratio veritatis; minus tamen multis quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.

1

2

3 specialiter inclusit Gesn. veluti glossam: spectantur Ursinus.

4 ex ante fecundissima acM, et vulgo; om. SA, Sobel.

5 sed et vitis SAac, vett. edd., Sobel: sed e vitis M: sed etiam e vitis vulgo.

6 crediderunt SAac, Brusch.: tradiderunt M, plerique cett. edd.

7 est SAa: om. cM.

8 conficitur S.

9 in om. SA, deinde prudentissimo A.

10 non om. SAc.

11 per (om. SAacM, vett. edd.) siphonem vulgo: si fons SA, ad si fonnem corr. A.

12 pervenit SA1.

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22 stirpes cM, edd. ante Schn.

23 duro utantur (e om.) SA.

24 probate acM: probatae edd. ante Schn.

25 a c, edd: ante Schn.: in lineas etractus a.

26 largioribus satiatur om. SA.

27 e SA: a acM, All., Gesn.: ex Schn.

28 ea quae tamen tulisse (utilisse A) SA: ea om. cM, edd. ante Sehn.: tamen om. a.

29 antea om. SAaM.

30 animadvertemus SA. a Lit. "leg."

31

32

33

34

35

36

37

38 quod SAac.

39 et SA, Sobel; om. acM, edd.

40 inscientia SAcM, vett. edd.: scientia a: inscitia vulgo.

41 agricolae m. legenti AcM, et vulgo: agricola m. legentibus Sa, Schn.

42 infirmissimi nam inutilissimus ScM: infirmissimam inultissimus a: ad rem ... infirmissimi om., deinde nam inutilissimus A: infirmissimi.Nam et inutilissimus Ald., Gesn.: in firmissimam inutilissimus vett. edd.: infirmissimus et inutilissimus Schn. 4 sciat

43 AacM: scit vulgo.

44 accipit SAac, vett. edd.: accepit M, Ald., Gesn.: acceperit Ursinus, Schn.

45

46

47

48

49

50

51

52

53 primo SAacM: primum vulgo.

54 fructu ac.

55 praebet a, vett. edd.: prebet M.

56 membris propria sunt officia et frugiferarum S: officia. Et frugiferarum (cuiusq. membri sic propria sunt officia suprascr.) A.

57 sensus in lectos SAa.

58 indignantur a.

59 oculorum, nihil oculi quod om. SA.

60 universis S, Sobel.

61 aeterna SA, vett. edd., Sobel: eterna acM: aeternus vulgo.

62

63

64

65

66

67 primordii S, Sobel.

68 hanc edd.: hoc codd., Sobel.

69 macine A: imagine, et deinde specie S: imagine (specie) Sobel.

70 insisteret SAacM.

71 caules et om. SAa: et om. cM.

72 laboravimus Aa. a Cf. Cicero, Tusc. Disp. I. 18. 42, I. 20. 47.

73

74

75

76

77

78

79

80

81

82 repugnant Aa: repugnet c.

83 omni SAa: omnium cM, edd.

84 sic codd., vett. edd.: quoque esse fetu vulgo.

85 tulerint SA.

86 ipsos om. AacM.

87 processerint acM, vett. edd. (cf. IV. 21. 3): e duroto cesserint (ceserint S) SA: prorepserint vulgo.

88 elementis SacM, vett. edd., Sobel: elimentis A: alimentis vulgo.

89 fecundis (foecundis vett. edd.) SAa, Sobel: foecundi cM, et vulgo.

90 partus SaM, et vulgo: pastus Ac, vett. edd., Sobel.

91

92

93

94

95

96

97

98

99 uti acM, et vulgo ante Schn.

100 curam ... parte om. S.

101 toto cM, et vulgo ante Schn.

102 eos om. SAacM.

103 non om. SAac, vett. edd.

104 sic Pontedera, Schn.: speret SA: speret et a: semper et c: semper M: quasi semper sit cett. edd.

105 incolcet diligendo SA: indulget dicendo c.

106 Vidi lecta diu, et] videlicet adiuvet A. a Here a general term including any propagative portion of a plant, true seeds, cuttings, quicksets, layers, etc. (except buddings and grafts).

107

108

109

110

111

112

113

114 agricolatione spatione SA: in totam agricolationis rationem ii/, et vulgo ante Schn.: in tota agricolationis satione Sobel.

115 despecturos SAc, vett. edd.

116 formident SAa, vett. edd.

117 censuisse M, Ald., Gesn.

118 numeros S, Schn.: numeris A: metris acM: quae r. metris plerique edd.

119 hic ac, edd. ante Schn.

120 Nunc SAcM, Ald., Gesn.

121

122

123

124

125

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: