previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


" Hactenus arvorum cultus," ut ait praestantissima poeta. Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdem1 rebus dicturos celeberrima carminis suspicari 2 principio.3 Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae vel maxima est. Earum species diversae et multiformes sunt: quippe varii generis, sicut auctor idem refert, nullis hominum cogentibus ipsae Sponte sua veniunt; [2] multae 1etiam nostra manu satae procedunt. Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque 2ingenii poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus. De eo igitur prius genere dicendum 3est quod nobis alimenta praebet. Idque tripertito 4dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea; vel frutex, ut palma campestris; vel tertium 5quiddam 6quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, 7 8 9 10 11 12 13 14 15 [p. 228] [3] ut est vitis. Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel prae-fervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili; atque pingui [4] et macra, 16siccaque et uliginosa. Tum sola maxime utramque 17patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque praecipuum est ex omnibus non facile dictu 18est, cum suum cuique regioni magis aut minus [5] aptum esse 19doceat usus. Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siceitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem; terrae densae vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo, rari sarmenti. Humido loco sciet non recte mandari fructus 20teneri et amplioris acini,21sed callosi 22et angusti frequentisque vinacei; 23sicco recte contribui diversae quoque 24naturae semina. [6] Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus 25 26 27 28 29 30 31 32 33 [p. 230] posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam: 34 [7] frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum 35caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt. [8] At 36si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus [9] umorem sumministreteumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa 37 38 39 [p. 232] virentium veluti quadam scabra rubigine 40coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur 41amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat. [10] Caelum porro neque nivale 42vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurn43desiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso 44est amicior; perflatu modico lenique45gaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.

1

2

3

4

5

6

7 isdem SA: hisdem c.

8 aut spicari A.

9 principio Ursinus, Schn.: principia SAacM, Ald., Gesn.

10 multa Ac: et deinde sata vett. edd.

11 cuique SAac.

12 discendum SA.

13 tripertito SAa: tripartite cM, et vulgo.

14 tertius SAac: tercius M.

15 quidam aM.

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25 et macra Schn.: macria (et om.) S: matria (et om.) A: materia ac (et om.) M: terra (et om.) vulgo.

26 utramque edd. ante Schn.: utrumque a: utrunque M: utcumque SAc, Schn.

27 dictum ScM, vett. edd.

28 aptum esse edd.: apud se SAacM.

29 fructum SAac, vett. edd.

30 acinis SA.

31 calli S: galli AacM.

32 vinaceis ac.

33 quoque om. SAac.

34

35

36

37 nubilosam M.

38 alie M: aliae Ald., Gesn.

39 ac SAaM.

40

41

42

43

44

45

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: