Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.