This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.3 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus, verum ex iis maxime sciendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat. [2] Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre, 1cuius usus agricolis gratissimus; nam ubi propter aquas aliamve causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc petitur. Id porro 2genus 3 4 5 6 7 [p. 138] est siliginis. Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, [3] supervacuae sunt. Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor: far, quod appellatur Clusinum, candidi oris 8et nitidi; far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum; semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere [4] et bonitate est praecipuum. Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit, adoreum minus infestatur umore.
3 obrui R pauci, et vulgo: adrui codd. plerique, Lundström.
4 dissupari SA, Liundslröm.
5 persequemur edd. ante Lundström.
6 trimenstre S, Lundström.
7 porro om. AR, edd. ante Lundström. a 1 modius = about 1 peck. b One cart-load contained eighty modii; cf. XI. 2. 86 and Palladius, X. 1. 2. c For the wheats, see Note on page 461.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.