previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis herbas ediderint neque adhuc earum semina maturuerint; sed tam frequentibus densisque sidcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum [2] perruptae necantur. Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem, 1cum seminavimus. 2Nam veteres Romani dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit. [3] Eum porro an recte aretur frequenter explorare debet agricola, nec tantum visu, qui fallitur non numquam superfusa terra latentibus scamnis, verum etiam tactu, qui minus decipitur cum solidi rigoris admota pertica transversis sidcis inseritur. Ea si aequaliter ac sine offensatione 3penetravit, manifestum est totum solum deinceps esse motum; sin autem subeunti durior aliqua pars obstitit, crudum vervactum esse demonstrat. Hoc cum saepius bubulci fieri vident, non committunt scamna facere. 4 5 6 [p. 130] Igitur uliginosi campi proscindi debent post Idus [4] mensis Aprilis. Quo tempore cum arati fuerint, viginti 7diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos; quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit. [5] Quod cum accidit, nihil prohibet quo minus mense Iulio vervacta subigantur. Sed quandoque 8arabitur, observabimus ne lutosus ager tractetur neve exiguis nimbis semimadidus, quam terram rustici variam cariosamque appellant; ea est cum post longas siccitates levis pluvia superiorem partem glaebarum madefecit, inferiorem non attigit. Nam quae limosa versantur arva, toto anno desinunt posse tractari nec sunt habilia sementi aut occationi aut sationi; 9at rursus, quae varia subacta sunt, continuo [6] triennio sterilitate adficiuntur. Medium igitur temperamentum maxime sequamur in arandis agris, ut neque suco careant nec abundent uligine; quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt. 10 11 12 [p. 132] Nam vel respuitur duritia soli 13dens aratri, vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos caespites convellit; quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest iterari, quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis 14distantibus fundamentis vomis a sulco repellitur, quo evenit ut in iteratione quoque scamna fiant et boves iniquitate [7] operis maxime mulcentur. Accedit huc, quod omnis humus quamvis laetissima tamen inferiorem partem ieiuniorem habet, eamque attrahunt excitatae maiores glaebae; quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis. [8] Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur; nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum 15redigitur quadrante operae. Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum sic aratum est ut inter duos latius distantes sulcos medius [9] cumulus siccam sedem frumentis praebeat. Colles pinguis soli peracta satione trimestrium16mense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suade- 17 18 19 20 [p. 134] bit, Februario statim proscindendi sunt. Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium; ac totidem operis, quot uliginosi campi, excolitur iugerum talis agri. [10] Sed 21in arando maxime est observandum, semper ut transversus mons sulcetur. Nam hac ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur. Paulum tamen, quotiensque 22iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus [11] nec eodem vestigio terram moliamur. Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus paratusque ad sementim 23circa aequinoctium. Expeditior autem labor eius modi solo est, eoque * pauciores impenduntur operae; nam tres uni iugero sufficiunt. Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliquias habet. Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.

1

2

3

4 occasionem SA, et R plerique.

5 seminabimus S, vett. edd.: seminaverimus vulgo ante Lundström.

6 offensione Ald., Gesn., Schn. a Vervactum is defined by Varro (R.R. I. 44. 2) as land that sometimes rests between crops, while land that is worked every year is called restibilis. Pliny, N.H. XVIII. 76, quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum vocatur. b Cf. Palladius, II. 3. 2. 128

7

8

9

10 viginti om. AR, edd. ante Schn.

11 quandocumque M, edd. ante Gesn.

12 sarritioni Schn., praeeuntibus Ursino et Pontedera. a I.e. after April 13th. Cf. Palladius, V (April). 2. 4. b June 23rd or 24th. c September 1st.

13

14

15

16

17 solis codd.

18 aliquibus R pauci, edd. ante Lundström.

19 statim R pauci, edd. ante Gesn.

20 trimestri Ald., Gesn., Schn. a About three-fifths of an acre. b Varro says (R.R. I. 29. 3) that the ridges between the furrows are called porcae because that soil produces (porricit) the grain.

21

22

23

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRICULTU´RA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), RASTRUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: