Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola 1post sementim 2 3 4 [p. 182] ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.