Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] seriorem alteram mense Februario.Iugerum agri 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 [p. 166] paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur—nam etiam dum est in siliqua exestur—curandum12erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque 13atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim 14reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari.
1 modius SA.
2 collocetur R aliquot, edd. ante Lundström.
3 furcillisve R aliquot, Ald., Gesn., Schn.
4 contundat SA.
5 iacebant SA.
6 resederunt E, edd. ante Schn.
7 facto Gesn., Schn., praeeunte Ursino.
8 sic Lundström: lenti modo semediata SA: Lentem semente (Lentis sementem M) media crescente R, et vulgo: Lentim modo a dimidiata Schn.
9 sic Lundström: pingius et SA: pinguis sed o: pingui et E, et vulgo.
10 seratur Ald., Gesn., Schn.
11 quattuor vel quatuor vel IIII R plerique: quatuor Ald., Gesn.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.