previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid [2] in eo recte fieri poterit. Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,1cuius dominus quid in eo 2 3 4 5 6 7 8 9 10 [p. 40] faciendum sit non docet, sed audit vilicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat [3] inutili vel mercetur laudabilem. Quod si voto fortuna subscribit,11agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis 12atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus [4] aedificio subiaceat. Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisqueb 13et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes [5] demittant. Nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum 14culta et dumeta pascentium. 15 16 17 18 [p. 42] Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis, quae non paucissima.

1

2 quom vel cum R, ut saepe.

3 ut SA: velut R pauci.

4 contingant S.

5 vel Schn. cum Gronovio.

6 corruptis SA, et R plerique.

7 culturis R aliquot, Schn.

8 se venturum ante Lundstrōm.

9 natura SA.

10 multari R plerique, et vulgo: mulctari R pauci, vett. edd. a Cf. Pliny, N.H. XVIII. 7.

11

12

13

14

15 subriserit vel surriserit R plerique: subscripserit vulgo.

16 aliis cultis (deest codd.) Gesn.: aliis ac cultis Schn.

17 vinetisque R, plerique edd.

18 quadripedum SAa, Lundstrōm. a Not found in Cato as now extant; but cf. the sentiment of Cato, 2, and especially 5. 2, where the overseer is enjoined not to consider himself wiser than his master. Pliny (N.H. XVIII. 36), after citing the instructions of Cato as to the qualifications for an overseer, considers it sufficient to add

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: