previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos [2] exigunt opera; nec rursus faciendi aut impendendi 1 [p. 28] voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. [3] Itaque diligens pater familliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et2aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum quisque senserit, quid praeceperit, an universa, quae maiores prodiderunt, huius temporis [4] culturae respondeant an aliqua dissonent. Multos enim iam 3memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aevi situ qualitatem caeli statumque mutari, eorumque consultissimum astrologiae professorem Hipparchum prodidisse tempus fore, quo cardines mundi loco moverentur, idque etiam non spernendusauctor rei rusticaeSaserna videtur [5] adcredidisse. Nam eo libro, quem de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato iam4et intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus 5 6 7 [p. 30] Liberique vindemiis exuberent. Sed haec sive falsa seu 8vera ratio est, litteris astrologiae concedatur. [6] Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere. Quaecumque sunt 9autem, quae 10propter disciplina11ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur 12apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda. [7] Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus praecipiens, cuius princeps celeberrimus vates non minimum professioni nostrae contulit Hesiodus Boeotius. Magis deinde eam iuvere fontibus orti sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, Peripatetici magister ac [8] discipulus Aristoteles cum Theophrasto. Siculi quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt Hieron et Epicharmus, cuius13discipulus Philometor et Attalus. Athenae vero scriptorum frequentiam pepererunt, e qua 14probatissimi auctores 15 16 17 18 19 20 21 [p. 32] Chaereas, Aristandros, Amphilochus, Euphronius, Chrestus1—Euphronius22non, ut multi putant, Amphipolites, qui et ipse laudabilis habetur agricola, [9] sed indigena soli Attici. Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius et Mnaseas,23Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias [10] Maronites. Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis,24Dionysius, [11] Euphyton, Euphorion. Nec minore fide pro virili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Eubulus, Menestratus, et Plentiphanes,25Persis et [12] Theophilus. Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae 26 27 28 29 30 [p. 34] gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,31qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,32qui carminum 33quoque [13] potentem fecit. Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iuli Hygini, verum tamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime veneremur; nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in [14] Latinum sermonem conversa sunt. Non minorem tamen laudem meruerunt nostrorum temporum viri Cornelius Celsus et Iulius Atticus, quippe Cornelius totum corpus disciplinae quinque libris complexus est, hic de una specie culturae pertinentis ad vitis singularem librum edidit. Cuius velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit. [15] Hos igitur, P. Silvine, priusquam cum agricolatione 34 35 36 [p. 36] contrahas, advocato in consilium, nec tamen sic mente dispositus velut summam totius rei sententiis eorum consecuturus, quippe37eiusmodi scriptorum monumenta magis instruunt quam faciunt artificem. [16] Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur.38Nam ubi quid perperam administratum cessit 39improspere, vitatur quod fefellerat, illuminatque rectam [17] viam docentis magisterium. Quare nostra praecepta non consummare scientiam, sed adiuvare promittunt. Nec statim quisquam compos agricolationis erit his perlectis rationibus, nisi et obire eas voluerit et per facultates potuerit. Ideoque haec velut adminicula studiosis promittimus, non profutura per se sola, sed cum aliis. [18] Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini; quae nisi frequens operibus intervenerit, ut in exercitu cum abest imperator, cuncta cessant officia. Maximeque reor hoc significantem40Poenum Magonem suorum scriptorum primordium talibus auspicatum sententiis: " Qui agrum paravit domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere; cui magis cordi fuerit 41 42 43 44 [p. 38] urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus." [19] Quod ego praeceptum, si posset his temporibus observari, non immutarem. Nunc quoniam 45plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel 46occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.47 [20] Nam qui longinqua, ne dicam transmarina rura mercantur, velut heredibus patrimonio suo et,48quod gravius est, vivi cedunt servis suis, quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur et corrupti 49post flagitia, quae commiserunt, sub exspectatione successorum rapinis magis quam culturae 50student.

1 quoniam Lundstrōm: quoniam (in abbr.) vel quom vel cum codd..: quandoquidem vulgo. a A mythical character, said to have been the founder of agriculture and the inventor of the plough (Servius on Vergil, Georg. I. 163). b Son of Apollo and the nymph Cyrene, said to have taught mankind the management of bees and cattle and the cultivation of the olive. e Writers on husbandry, often cited by Varro and Columella: i.e. Cn. Tremelius Scrofa (cf. Varro, R.R. I. 2. 9-10, II. 4); the

2

3

4

5 om. R plerique, edd. praeter Lundström.

6 tam SAa, Lundström.

7 iam om. A.

8

9

10

11

12

13

14

15 sive R.

16 sunt om. Schn.

17 quae om. S, Schn.

18 disciplina Ursinus (teste Schn.), Lundstrōm cum Cod. Laurent. 53. 27: disciplinam SAR. plerique edd.

19 repperiuntur SAa, Lundstrōm.

20 cuius add. Lundstrōm: om. SAR.

21 e qua Lundstrōm: eaquae SA: aeque vel eque R: e queis vulgo. a One of the earliest Greek poets, said by Pliny (XVIII. 201) to have been the first writer of agricultural precepts.

22

23

24

25

26 Chaerestaeus Varro, R.R. I. 1. 8.

27 Euphronius Lundstrōm praeeuntibus Reitzensteinio, Ursino, Pontedera: euphrontis SAR: Euphronis vulgo.

28 Mnasias S, Lundstrōm: manassias A: manasseas R.

29 dadis vel eladis vel cladis R: dandis SA.

30 et Plentiphanes Lundstrōm: Pleutiphanes vulgo: euantiphanes (et om.) SA: alii alia in R.

31

32

33

34 filium et patrem SA.

35 virgilium R.

36 carmine R. a Regarded by Pliny (N.H. XVII. 199) as the most ancient and most distinguished husbandmen after Cato. b A contemporary of Varro and one of the speakers in Varro's agricultural treatise. c Marcus Terentius Varro. d A slave whose duty it was to guard his master's children, escort them to school, and perhaps give some elementary instruction at home. c Freedman and librarian of Augustus, and a writer of great versatility. Two works, dealing with mythology and astronomy, survive under his name.

37

38

39

40

41 quia R plerique.

42 discitur S.

43 cesserit R aliquot.

44 significante 8. a Cf. the maxim of Cato, 4, frons occipitio prior est; Pliny, N.H. XVIII. 31 frontemque domini plus prodesse quam occipitium; and Palladius, I. 6.1, praesentia domini provectus est agri.

45

46

47

48

49

50

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: