previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[1a] Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de is dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam uirus: itaque si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est; si leuius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni. [1b] Si id non est, quodlibet ex is, quae aduersus morsus proposui: si ea non sunt, uiride Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex is, quae recentibus uulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id uulnus deligatur.

[2a] Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est; deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem uulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei uero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae uehementer exedunt. Post quae nullo nouo magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. [2b] Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet; deinde multo meracoque uino accipiunt, quod omnibus uenenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo uidetur.

[2c] Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei prouisam proicere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut inuitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur. [2d] Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida uexatum neruorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupauit, per catapotia sumi potest.

[3a] Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt.—Igitur in primis super uulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium uehementer, ne torpeat; deinde uenenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati iam sanguinis extrahatur. [3b] Si cucurbitula non est, quod tamen uix incidere potest, tum quodlibet simile uas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id uulnus exsugat. Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam uenenum serpentis, ut quaedam etiam uenatoria uenena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in uulnere nocent. [3c] Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit neque percussus est, nulla in ea saliua noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id uulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud [ne intereat] ante debebit adtendere, ne quod in gingiuis palatoue aliaue parte oris ulcus habeat. [3d] Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusue discissus, et calida eius caro statim super uolnus imposita. Emplastra quoque si qua * * supra conprehensa sunt; aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est. [3e] Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars uenenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam mouentia, quia materiam extenuant, utilia sunt.

[4] Haec aduersus omnes ictus communia sunt. Vsus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis refrigerandi uim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.

[5a] In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum uino bibunt: quidam eodem modo contritum super uolnus imponunt: quidam super prunam eo imposito uolnus suffumigant, undique ueste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super uolnus deligant. [5b] Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino. Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte imponitur uel cum melle sal tostus. Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.

[6] Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.

[7] At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.

[8] Aduersus chelydri uero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. [#1108 I], uel porri sucus cum hemina uini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque uulnere, quod cerastes fecit, aeque ualet.

[9] Vbi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uuae taminiae par modus ex passi hemina; uel radiculae semen aut lolii radix ex uino; et super uulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.

[10] Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Aduersus quos satis proficit herba Vettonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel personina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum uino potui datae * * * sunt et super uulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosissimae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.

[11] Non tam ex facili is opitulari est, qui uenenum uel in cibo uel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto uomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, uel merum uinum.

[12a] Sunt tamen quaedam remedia propria aduersus quaedam uenena, maximeque leuiora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum * * contusa uel galbanum uino adiecto dari, uel lac per se debet.

[12b] Si cicutam, uinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is uomere cogendus; posteaque laser ex uino dandum: isque, si febre uacat, in calidum balneum mittendus; si non uacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.

Si hyoscyamum, feruens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum. @@Si cerussam, ius maluae uel ius glandis ex uino contritae maxime prosunt.

[12c] Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulum aut cum aceto laser.

Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula autpota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi uero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam siue ex oleo inferuerunt, siue piri surculus cum his inferuuit, omni noxa uacant.

[13a] Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur: itaque sequi uidetur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta. [13b] Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae uel plumbi recrementum uel uitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinauit, farinam cum ruta uel porro uel marrubio, donec crustae cadant; tum eruum cum melle aut irim aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit; nouissime siccum linamentum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: