previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum[p. 504] est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eveniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam; eoque in angusto magis spes est. At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso levi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne parvolae rimulae fallant. Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi leve et lubricum occurrit, integrum id videri potest; si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum[p. 506] et fiduciam magnarum rerum habentium. Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, convenit etiam simplex veri erroris confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit. Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomina decipi non oportet, sed os deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra (1.2) posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtave aliquid fissum habere. Quin aliquando etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam evenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit. Itaque si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur. Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus ad[p. 508]ficit, difficiliusque postea tractatur. Raro sed aliquando tamen evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, ... oculos quibusdam obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur; ideoque id quoque os excidendum est.

Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil tutius fit.

In omni vero fisso fractove osse protinus antiquiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra[p. 510] experiri, quae calvariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os inponere; deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut brevior et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi vim habet. Hac ratione saepe rimae callo quod inplentur estque ea ossis velut cicatrix; et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque veniendum est.

Dum vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur os vel medium desidat. Si fissum est, possunt orae esse conpressae, vel quia altera super[p. 512] alteram excessit, vel etiam quia vehementer se rursus commiserunt. Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic eam inritet et graves inflammationes moveat. At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere; quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis sacrificium. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinemc litterae sic, ut vertex eius a foramine, basis a rima sit: quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit. Et itanihil latens in eo osse cavum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed sive totum perfractum est et ab alio ex toto recessit sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est. Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam,[p. 514] cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant et ex facili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent. Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui (3.8); ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso. His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra (10) positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco in tepido; curandum cotidie vulnus, bis etiam aestate.

Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula vel folia vitis contrita, et cum recenti vel buturo vel adipe anserina mixta; cervixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si[p. 516] parum pura membrana videbitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Ubi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.

Quod ad abstinentiam vero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus (V.26.25) praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis. Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti; dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio; caro livida, maxillarum rigor atque cervicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa vacum est, replet: nonnumquam etiam super calvariam excrescit. Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est,[p. 518] quod inter supercilia est: ibi enim vix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus, frequens balineum, maior vini modus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: