previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


25 Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt ... Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo maius membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est. Sic quoque reposito osse nervi ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit, ut maxime cubantem iuvat;[p. 586] tantum ne moveatur neve dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est (10.7D), ubi ossibus fractis vulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, veniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: