Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31 Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti varices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum venularum, quae in capite nocent, et eorum varicum, qui in ventre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.— Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamvis transversa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curva est et velut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta vena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore vena deducitur; caveturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra (2) positum est, in[p. 468] eadem vena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Ubi iam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur evellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.