previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


26 Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in viris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aenea fistulae fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex virilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima novem: ex muliebribus maior novem, minor sex. Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu[p. 426] colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet; atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere. Femina brevius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino vincienda est; deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.

Cum vesicae vero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere videtur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni vitio id experiundum est, sed solo vere, in eo corpore, quod iam novem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis vinci possit, neque iam[p. 428] trahi posse videatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat. Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambulandi vero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione (E) docebo, demissis cognoscitur. Ubi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praevalens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et aversum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo valentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum,[p. 430] simulque ipse poplites suos adtrahit. Sive autem unus, sive duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt. Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa vesica ex facili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a lateribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant. Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa vesica nervorum distensiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est. Si vero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leviorque est, ne effugiat. id est [p. 432] ne saepius agitanda vesica sit. Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad cervicem pervenitur: in quam, si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transversus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, evadat. In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si levior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo venit, tum incidi super vesicae cervicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit. Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci vocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo revolvuntur, quia calculus iter, cum vi promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio nervorum fieri potest. Quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa. Cum vero ea patefacta est, in conspectum calculus venit; in cuius colore nullum discrimen est. Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli,[p. 434] ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremus tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam brevis extrahendi vim non habet. Ubi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur. Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calcuulus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat eamque convulneret: in qua re quod periculum esset, iam supra (F) posui. Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simplicissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem sine ullo periculo eximuntur. In vesica vero non tuto vel hi conquiruntur vel adtrahuntur, quoniam ubi illam convulnerarunt, ex distentione nervorum mortem matu-[p. 436]rant; multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in cervice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne valenter promovendo convolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cavum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque. Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret. Quo consequebatur, ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo cervix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem vi admota.

At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam[p. 438] quasi squamulas. Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum vicibus sic oportet adducere, ne vesicam laedant neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant. Quicquid autem ex his in conspectum venit, vel digitis vel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in vesica difficulter invenitur, inventusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promovetur et excidit. Si quando autem is maior non videtur nisi rupta cervice extrahi posse, findendus est: cuius repertor Hammonius ob id lithotomos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa; quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.

Hae vero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen parum proprie quaedam[p. 440] dicenda sunt. Siquidem in his, ubi parvolus calculus est, scalpellus supervacuus est, quia is urina in cervicem compellitur, quae etin brevior quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed virgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum virgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri vero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transversa sit; neque terreri convenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.

Calculo evolso, si valens corpus est neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter metus excipit, remotis medicaminibus ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda[p. 442] cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Ubi iam satis vel evocatus est sanguis vel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsamcontectameodem ante sed linteoloprotegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam admittat et nervos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda,[p. 444] si qua coierunt; quo fit, ut per vulnus postea procedant. Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana superiniciatur. Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam valens, levi quam graviore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est. Inter haec vero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et venter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto vel septimo die finitur; qua levata solium supervacuum est. Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus moventia, et si purgandum ulcus videbitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum videbitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus movendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque vitulinam; quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. Linamento vero tum[p. 446] super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, varia pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua vigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis vehemens; si venter imus tumet; si vulnus hiat, si transfluens urina non rodit, ... similiter ante tertium diem quaedam livida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si vehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione nervorum et ante diem nonum vomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra (B C) scripsimus, oportet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (28 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: