previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exve irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur, et hyoscyami radix vel in posca vel in vino, sic up paulum his salis adiciatur et papaveris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum[p. 248]in vino mixto recte coquitur, et in aceto cornus cervini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui vel in mulso vel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari potione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur. Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares potiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra (1) posui, esse debet lana optentum. Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. I; croci, pyrethri, ficorum, spartes, singulorum P. IIII; sinapis P. VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem levat, et cum levavit, protinus summovendum est. Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coëgit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra (3 seq.) posita sunt, adiciendae quaedam valentiores conpositiones sunt quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae P. I; piperis P. II; soreos P. X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circum-[p. 250]datur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. =; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. IIII; sinapis P. VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. I; aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit. Et alumen scissile et ... in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat. Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: