previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8 Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum ... aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet vix ex malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio[p. 244] sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque involuto lana fit) adtrahaturque spiritum is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur. Sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus vapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex vino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum, Idque per hiemem et ver bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.

Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem[p. 246]implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. * I; atramenti sutori P. * II.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: