previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


27 Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam virus: itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est; si levius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni. Si id non est, quodlibet ex is, quae adversus Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pinguae ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus vulneri inponitur[p. 112] superque id duobus digitis verberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.

Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est; deinde si locus neque nervosus neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet; deinde multo meracoque vino accipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur.

Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timo nasci (hydrophoas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei provisam proiecere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur; sic enim simul et sitis et aquae metus[p. 114] tollitur. Sed aliud periculum excipiti, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco (23, 1 B) posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupavit, per catapotia sumi potest.

Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt.— Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium vehementer, ne torpeat; deinde venenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus exsugat. Neque hec scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galil praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medi-[p. 116]camenta circulatores faciunt, in os digitum quis insidit neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud ne intereat ante debebit adtendere, ne quod in gingivis palatove aliave parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus alidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusve discissus, et calida eius caro statim super volnus inposita. Emplastra quoque si qua ... supra (19, 20 seqq.) conprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium vel id, quod ei subiectum est (19, 22). Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud quod calori movendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars venenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia sunt.

Haec adversus omnes ictus communia sunt. Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum[p. 118] potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum volnus partim ob inmodicus aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.

In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super volnus imponunt: quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super volnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel certe folia ex vino. Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.

Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.

At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, [p. 120]poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.

Adversus chelydri vero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. 1, vel porri sucus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.

Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe ho demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uvae taminia par modus ex passi hemina; vel radiculae semen aut lolii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.

Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui data ... sunt et super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosis-[p. 122]simae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.

Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, vel merum vinum.

Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum ... contusa vel galbanum vino adiecto dari, vel lac per se debet.

Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in calidum balineum mittendus; si non vacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.

Si hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.

Si cerussam, ius malvae vel ius glandis ex vino contritae maxime prosunt.

Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulatum aut cum aceto laser.

Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut [p. 124]pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.

Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in vetere vino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et sumam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina vel myrra cum vino vel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incipit, aceto diluta. Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant; tum ervum cum melle aut irim aut resinam terebenthinam, donec ulcus purum sit; novissime siccum linamentum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: