previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


25 Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P. 1; murrae, castorei, piperis, singulorum P. II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.

[p. 60] Alterum stomacho peius, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae P. = -; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. IIII; quae ex vino teritur. Unum autem eiusdem magnitudinis, quae supra (1) posita est, abunde est sumpsisse.

Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes ... sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum P. 1; castorei, cinnamomi, singulorum P. II; papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. II = -; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.

Quin etiam silvestris papaveris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi iam bene manipellus is coctus est ibidem expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur, infervescitque, donec crassitudinem sordium habeat. Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt vel per se[p. 62] adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent.

Item si vulva dolens somnum prohibet, croci P. = =; anesi, murrae, singulorum P. 1; papaveris lacrimae P. III; cicutae seminis P. zorkZZZ VIII miscentur excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.

Ad iecur sanandum nitri P. = -; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. 1 melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.

Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.

Ad thoracis nardi P. 1; turis, casiae, singulorum P. III; murrae, cinnamomi, singulorum P. VI; croci P. VIII; resinae terebenthinae P. = -; mellis heminae tres.

Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. zorkZZZZ =; castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapoita mane, bina noctu dormituro dantur.

Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. =; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. = -; cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1.

[p. 64] Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. =; hysopi P. = - conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.

Colice vero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. III; petroselini P. IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. V; papaveris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.

Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 1, aut cui dictamni Cretici P. 1 adiectum est.

Ex part laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.

Vocem adiuvat turis P. 1 in duobus cyathis vini datum.

Adversus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi uncia singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.

Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. 1; croci P. 1 = -; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. 1 coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo [p. 66] coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. 1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: