previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


16 At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: venter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.— Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones frictionesque et sudores neces-[p. 416]sarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, eiusdem generis venatio. Potui vero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in iis animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum vel satureia: haec enim inde commodissime videntur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur; praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. Inponenda quoque extrinsecus sunt quae levent. Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci vocant; fit ex lini et nasturci semine, quo vinum et oleum adicitur; fit ex cupresso viridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo [p. 418] adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: