Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25 Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant; isque longis adnumeratur: signo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Ubi vetus morbus est, digiti in manibus ponderibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.— Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde vires reficiendae et ducenda alvus; post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; [p. 344] vinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri videtur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.