previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


19 His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamvis [p. 304] saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo ... et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.

Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum vel rosa vel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leviter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso vel spuma argentea vel Cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus. Idem praestat pulvis ex contritis aridi myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece; pleraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex via pulvis iniectus. Super haec vero, quo minus corpus insudet, levi veste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.

Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo vinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen noce ac die dandus est, ut nutriat, [p. 306] neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est ad vinum festinare non oportet. Si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque vinum esse debet neque nullarum virium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte vel tres heminas aeger bibet; si vastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conveniet, et tunc dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte vomere oportet, rursusque post vomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat. Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admovere quod reficiat id est rosa et vinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Ubi esse [p. 308] in tuto videtur, verendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque vino tantummodo remoto cotidie validiorem cibum debet adsumere, donec satis virium corpori redeat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: