Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14 Si vero tertiana, quae ex toto intermittit, [p. 280]aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat. Quod, quamvis pleraque praecepta eius viri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere, quinto post horrorem vomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et vinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febr accedat. Id saepe posse fieri verisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, vomitus, alvi ductionis, vini per triduum, ne vinum nisi post accessionem die septimi bibat. Si vero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in vetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam: postero die, qui vacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat. Et id quidem optimum est: si vero inbecillitas urgebit, et post febrem vinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.