Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. Contra astringunt panis ex siligine vel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque vis eius etiam, si bis coquitur, pulticula vel ex halica vel ex panicio vel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui vel beta vel intubus vel ambubeia vel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus vel ex plantagine vel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta; dura ova, magisque si assa sunt; minutae aves, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aves, quae magis currunt quam volant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum,[p. 210] ac sebum ipsum; caseus, qui vehementior vetustate fit vel ea mutatione, quam in eo transmarino videmus, aut si recens est, ex melle mulsove decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorva, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae vel albae vel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod infervuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluvia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.