Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, [p. 206] atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.