Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra (18, 2) nominavi; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; verna lactuca, urtica, malva, cucumis, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; vinum dulce vel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro servatae sunt; vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.