previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18. Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuvant, ad ea veniendum est, quae alunt, id est, cibum et potionem. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes (III, IV) liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.

Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse [p. 192] (valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager; omnem grandem avem, quales sunt anser et pavo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.

In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidive saliuntur.

Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.

Sed quamvis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia vel valentior est vel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem αὐτόπυρον Graeci vocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.

Ex leguminibus vero valentior faba vel lenticula quam pisum. Ex holeribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae specialiter [p. 194] radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca vel cucurbita vel asparagus. At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, pamulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.

Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentior ea, quae pedibus quam quae volatu magis nititur: et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.

Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est, gravissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.

Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leviores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.

Neque vero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam[p. 196] magnitudinem inplevit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedove cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt, adeo ut in media materia poni possint. Ex avibus colla alaeve recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum vero pertinet, frumentum quoque valentius est collinum quam campestre; levior piscis inter saxa editus quam in harena, levior in harena quam in limo. Quo fit, ut ex stagno vel lacu vel flumine eadem genera graviora sint, leviorque qui in alto quam qui in vado vixit. Omne etiam ferum animal domestico levius, et quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est. Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, nova quam vetusta plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa. Ovum durum valentissimae materiae est, molle vel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, vel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.

Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est. At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel austerum vel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. [p. 198] Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo vino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uva est, eo valentius est. Aqua levissima pluvialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex nive aut glacie: gravior his ex lacu, gravissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam levis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur. Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro viribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex levioribus potest: magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (43 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: