Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Abstinentiae vero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim convenit iuxta inediam[p. 184] protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuvat laborantem quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi ... tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsi modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui vehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, vel tempore vel modo vel genere peccatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.