This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; vitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant. Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones ventrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, vomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex vino esse, adiecta uva ex olla vel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum[p. 74] conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis levi dimoveri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.