This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius caelum austri reddiderunt. Cumque [p. 72]omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel arteriae dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam gravidines destillationesque possunt, si quam minime qui his opportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.