Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris
avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
80Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
vocibus his adfata Iovem: “Da, nate, petenti,
quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
85Pinea silva mihi, multos dilecta per annos
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
90Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti
vincantur, prosit nostris in montibus ortas.”
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
“O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?
95Mortaline manu factae immortale carinae
fas habeant certusque incerta pericula lustret
Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas?
Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
100Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
mortalem eripiam formam magnique iubebo
aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
et Galatea secant spumantem pectore pontum.
Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
105per pice torrentis atraque voragine ripas
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.