Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens varioque viam sermone levabat.
310miratur facilisque oculos fert omnia circum
Aeneas capiturque locis et singula laetus
exquiritque auditque virum monimenta priorum.
Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:
“Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
315gensque virum truncis et duro robore nata,
quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
aut componere opes norant aut parcere parto,
sed rami atque asper victu venatus alebat.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
320arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
325saecula. Sic placida populos in pace regebat,
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
330tum reges asperque immani corpore Thybris,
a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
diximus, amisit verum vetus Albula nomen;
me pulsum patria pelagique extrema sequentem
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
335his posuere locis matrisque egere tremenda
Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.